monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 2, 24, 5
Et haec quidem tu melius nosti, a qua pauca didicimus; et cuius oculis durities de genibus camelorum in illo sancto corpusculo prae orandi frequentia obcalluisse perspecta est. Nos quod scire possumus, explicamus. Nihil illius severitate iucundius, nihil iucunditate severius, nihil suavitate tristius, nihil tristitia suavius. Ita pallor in facie est, ut quum continentiam indicet, non redoleat ostentationem. Sermo silens, et silentium loquens. Nec citus, nec tardus incessus. Idem semper habitus. Neglecta mundities, et inculta veste, cultus ipse sine cultu. Sola vitae suae aequalitate promeruit, ut in Urbe pompae, lasciviae, deliciarum, in qua humilem esse miseria est, et boni eam praedicent, et mali detrahere non audeant. Viduae eam imitentur et virgines, maritae colant, noxiae timeant, suspiciant Sacerdotes.